O tempora, o moresVictoria Amelina, ignivomo missile icta, vitam perdidit

Clara scriptrix Ucraina, quae in caupona, dum Russorum copiae tormentis incendiariis mediam urbem vulgo Kramatorsk quatiunt, sane erat, letali volnere vitam nudiustertius exhalavit

Kalendis Iuliis Victoria Amelina, septem et triginta annos nata, Danapri in valetudinario, quod Mechnikov appellant, extremum effudit spiritum. Ea, scriptrix Ucraina poetriaque magnis laudibus celebrata ac mulier nava industriaque in humanis iuribus tutandis, a. d. V Kal. Iul. ignivomi coniectu missilis, quo Russici milites, Vladimiri Putin, pessimi hominis ac scelesti, iussu, tabernam scriblitariam potatoriamque nomine Ria, quae in urbis vulgo Kramatorsk est, petierant, vero confossa erat.

X