O tempora, o moresNon solum gratias vigilibus siphonariis agamus, sed etiam eorum iura vindicemus

Nota est photographica restinguendis incendiis praefectorum imago, quam quidam Carleontini nudius tertius fecit. Qua visa, omnis heroes eos praedicat lacrimasque uberes tenere non potest. Sed sola animi commotio nonne minoris momenti est res?

Ex interretico loco, qui Italice "SiciliaNews" dicitur

Inter Italiae regiones, quas immania incendia, saepenumero ab iniquis hominibus conflata, nuperrime vastaverunt, Sicilia, heu nefas, heu longe eminet. Qua in insula ex a. d. X usque a. d. VI Kal. Aug. vigiles siphonarii, exceptis igitur saltuariis seu silvarum custodibus, impigram operam suam, mirum dictu, millies quadringenties quater decies dederunt, ut ignis impetum domarent. Omnibus ex his longe strenuissimi videntur et erga alios benignissimi qui sunt in Leontinorum excubitorio collocati, quod die Martis reliquerunt ut novum incendium, quod in oppido Carleontino ortum erat, sollicite exstinguerent atque opem incolis auxiliaque ferrent: quibus nomina vero sunt Marius Rocca, vigilum praefectus, et Tullius Scionti, Alexander Rinato, Christianus Pelligra, Andreas Carfì, Ioseph Accetta. A quodam vero homine siphonariorum imago, fatigatorum et in semitae crepidine stratorum, photographice depincta est. Qua visa, plures sunt qui, lacrimas effundentes copiosas, illos heroes laudare non desinunt. Sed sola animi commotio nonne minoris momenti est res? Etenim opus est iura excubiarum adversus incendia defendi ac provehi. Nos omnes pro iis ideo pugnemus.

X