O tempora, o moresIn Tzetzenia Helena Milashina gravissime verberata est

Aggressores, cucullo operti, abominandum scelus in diurnaria Russica, quae in actis periodicis vulgato nomine “Novaya Gazeta” scribit, heri ediderunt

Ferum horrendumque facinus Severae, in urbe Rei Publicae Tzetzenicae capite, patratum est. Hesterno enim die malefactores quidam, quorum nomina ignorantur, Helenam Milashina, diurnariam hebdomadalis libelli, qui “Nova Diurna”, Russice Novaya Gazeta, inscribitur, fustibus percusserunt et calcibus incursaverunt. Ac praeterea eius caput faciemque vernice viridi illeverunt. Sceleratissimi illi homines Alexandrum Nomov quoque, mulieris advocatum, verberibus oneraverunt ipsiusque sinistrum crus cultello confoderunt.

X