O tempora, o moresAdhuc usque Russorum milites quingentos pueros Ucrainos interfecerunt

Heri infantula quaedam Chersonensis, tres et viginti vix dies nata, globi ab hostium tormentis emissi ictu occisa est

Ex Vladimiri Zelensky breviloquentis pagina

Septemdecim fere menses transacti sunt, ex quo Russi bellum infandum contra Ucrainos inferre illorumque fines insidere coeperunt. Heri vero procurator generalis Ucrainae certiores omnes fecit quingentos pueros, etiam in quos a Russis saevitur, vitam usque adhuc amisisse. Hesterno eodemque die praeterea nuntiatum est in Chersonensi regione infantulam quandam, tres et viginti vix dies natam, cum Russici milites tormentis bellicis addicti pyrobolos complures coniecissent, ignivomi globi ictu occisam esse.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club