O tempora, o moresDe LX anniversario die a facto magno Vasintoniam itinere

Proximis his horis Ioseph Biden et Kamala Harris ad se Martini Lutheri King filios recipient

Ex Sybrinae Fulton breviloquentis pagina

Sexagesimus hodie impletur annus, postquam Afri Americani ad urbem Vasintoniam, ut sacrosancta iura civilia oeconomicaque sibi vindicarent, iter habuerunt atque Martinus Lutherus King, vir aeternae memoriae dignissimus, magnificam orationem, quae a verbis “Somnium somnio”, Anglice I have a dream, nomen trahit, commota voce pronuntiavit. Propterea non est mirandum, si proximis horis Ioseph Biden, supremus Foederatarum Americae Civitatum rector, et Kamala Harris, praeses vicaria, celebris nigritarum Americanorum defensoris illius filios ad colloquium admittent.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter