O tempora, o moresDe obitu Antonii Pagliaro

Consultissimus iuris vir, unum et nonaginta annos natus, diem supremum obiit

Panormi, in Siciliae urbe capite, Antonius Pagliaro, Antonini, perinsignis linguae philosophi ac glottologi, ex filio nepos, pridie Kalendas Augustas, cum alterum et nonaginta annum ageret, vita excessit. Qui lucem Mytistrati die VI mensis Iulii anno MCMXXXII aspexit, is vero, discipulus dilectus Ioannis Musotto, ius criminale in Panormitana studiorum Universitate quadraginta per annos tradidit, nobilissimam Lynceorum Academiam, cuius inter socios correspondentes anno MCMXCVIII cooptatus est, doctrina et scripsit illustravit atque praesertim, cum annis MCMLXXXVIII-MCMXCI Interministeriale Poenalium legum Codici reformando Consilium moderatus esset, immortale meritum reportavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter