O tempora, o moresHersha Parady mortua est

Ohiensis actrix anno aetatis suae duodeoctogesimo obiit

Norfolciae, in urbe Virginiae, Elisabetha Sandhoff, quae nomen commenticium Hersha Parady, artificum more, sibi adiecerat, a. d. X Kal. Sept. meningiomate confecta interiit. Quae actrix fuit habilior ad varias partes agendas, ea vero, in celeberrima serie televisifica, cui index “Domus in campis herbidis”, vulgari lingua La casa nella prateria, Aliciae Garvey personam gerendo, meritam quippe adepta est famam ac laudem.

X