O tempora, o moresIn Libya quinquaginta quinque homines vitam amiserunt

Pugna, quae inter duas militares factiones die Lunae exarsit, magna caedis causa fuit

Ex Abdulkader Assad breviloquentis pagina

Tres abhinc dies Mahometus Hamza, quadringentesimae quadragesimae quartae cohortis Libycae ductor, cum ad Tripolis aeriportum advenisset, a publicis scelerum repressoribus, qui in copiis specialibus vulgo RADA militant, iniuste captus est conditusque in custodiam. Ex quo inter duas factiones militares pugna acerrima subito coorta est: in ea vero homines LV vitam amiserunt, homines CXLVI vulnera acceperunt. Nudius tertius, cum Mahometus Hamza in libertatem restitutus esset, certari desitum est.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club