Ferentilli, quod oppidum apud fluminis Naris ripas surgit, Marius Tronti, cum tertium et nonagesimum annum ageret, mortem nudius tertius oppetiit. Qui, sexto decennio saeculi praeteriti, omnes impendit curas, ut opificum rationes tueretur et operariae plebis dignitatem condicionemque eveheret, atque germanam Caroli Marxii doctrinam agendo exsecutus est et confirmavit, is inter aetatis nostrae philosophos civilesque viros sane eminuit.
9 Agosto 2023