O tempora, o moresDe exsequiis Michaelae Murgia

Lacrimabilis iam dies surrexit, quo in urbe Roma defunctae scriptrici iusta funebria tempore postmeridiano persolventur

Ex Pauli Borrometi breviloquentis pagina

Michaela Murgia, unum et quinquaginta annos nata, cum gravissimo renum carcinomate afficeretur, in Urbe, adveniente diei X mensis Augusti nocte, qua stellas praecipites caelo labi vulgus putat, extremum spiritum effudit atque in Christo, redemptore suo, pie obdormivit. Cuius propinqui et familiares animo fracti curaverunt ut ei ipsi, quae magni nominis scriptrix fuit ac strenua aequandi mulierum virorumque status fautrix, sollemne funus in templo Sanctae Mariae in Monte Sancto hodie, hora tertia cum dimidio post meridiem, vero faceretur.

X