O tempora, o moresXystus Rodríguez ac Robertus Robertson aliquot horarum spatio decesserunt

Uterque cantor, cum octoginta annos iam complevisset, alter nudius tertius, alter heri mortuus est

Qui varia nostrorum temporum musices genera amant, dolorem valde acerbum hauserunt, quum Xystum Díaz Rodríguez et Iacobum Regium, vulgo Robbie, Robertson, peritissimos musicorum praesertim modorum nutantium seque volventium cantores, vitam quasi uno eodemque die amisisse audivere. Primum Xystus, qui in carmine tum vulgari tum psychedelico quoque floruit atque cantibus suis vim magnam in Afros Australes nigritarum segregationi adversantes transfudit, cum nudiustertius animam exhalavisset uno et octogesimo aetatis anno, morte defunctus est. Deinde Robertus, qui vivus immortalem sibi famam peperit potissimum in grege musico, quem Anglica voce The Band appellabant, cithara Hispanica electronica canens, cum hesterno die Angelopoli excessisset octogesimo aetatis anno, agere inter homines desiit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter