Viola Ardone, quae, magni momenti fabulas commenticias conscribendo, laudes amplissimas sibi peperit, novam mythistoriam, quae “Magnum miraculum”, vulgari lingua Grande meraviglia, inscribitur, nuperrime composuit. Hoc opus, ex CCCIV paginis compositum atque domus Einaudianae typis impressum, a die XIII ante Kalendas Octobres apud bibliopolas venale prostabit.
31 Agosto 2023