O tempora, o moresDe XXXVIII Die Mundiali Iuventutis

Papa Franciscus, cum sacrum sollemne, adstantibus quindecies centenis milibus christifidelium, fecisset, Iuvenum ex universo terrarum orbe Conventum, qui Olisipone habitus est, felicem ad exitum adduxit

Ex Antonii Spadaro breviloquentis pagina

XXXVIII Mundanus Iuventutis Dies, qui litteris compendiariis GMG nuncupatur, in urbe Lusitaniae capite celebratus est. Praeterita hebdomada ingens hominum multitudo Olisiponem ex centum octoginta quattuor regionibus accucurrerunt, ut Papam Franciscum viderent rectisque eius consiliis aures praeberent. Et heri Romanus Pontifex, cum eucharistica hostia, adstantibus quindecies centenis milibus christifidelium, sane litavisset atque dixisset fore ut Seuli, in principe Coreae Meridianae urbe, proximus Dies Mundialis anno MMXXVII ageretur, Iuvenum ex universo terrarum orbe Conventui, qui a Kal. Aug. usque ad a. d. VIII Id. Aug. habitus est, finem sollemniter dedit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter