O tempora, o moresArmandus Sommajuolo mortuus est

Praeclarus diurnarius septuaginta annos natus periit

Ex Flaviae Fratello breviloquentis pagina

Heri Romae, qua in urbe pridie Idus Ianuarias anno MCMLIII natus erat, Armandus Sommajuolo, cum octavum iam mensem gravi cerebri tumore, seu lymphomate, laboraret, ex hominum vita migravit. Triginta fere per annos televisificum diurnorum actorum nuntium, quod statio emissoria, cui primum index TMC, deinde La7, transmittit, optime dedit. Illum vero, cui hodie, hora tertia post meridiem, iusta funebria in templo Sanctae Mariae in Monte Sancto persolventur, Henricus Mentana «dilectum operis socium, expertum, callidum diligentemque diurnarium ac probum praesertim hominem» iure meritoque praedicavit.