O tempora, o moresCardinalis Matthaeus Maria Zuppi Pekinum pervenit

Purpuratus pater, quem Papa Franciscus ad iustam pacem provehendam misit, in urbe Sinarum principe ex hodierno die in perendinum commorabitur

Vicesimum iam mensem bellum atrocissimum, quod Russi excitavere, in Ucraina saevit. Et, dum permulti de iniustae conflictationis exitu desperant, sola Apostolica Sedes sperare numquam desinit et omni tempore curas suas ad pacem iustam, firmam dignamque componendam atque ad auxilia pueris mulieribusque praesertim Ucrainis praebenda adhibuit. Quamobrem Matthaeus Maria S. R. E. cardinalis Zuppi, archiepiscopus Bononiensis et Italicorum Episcoporum Coetus praeses, cum superioribus mensibus se Kioviam, Moscuam ac Vasingtoniam contulisset, Pekini vero ex hodierno die in perendinum erit. Quem enim Papa Franciscus missum extraordinarium nominavit et constituit, ut viam reperiret qua iusta pax conciliaretur.

X