O tempora, o moresDe clade Alberti Núñez Feijóo

Hispanicus legatorum popularium Coetus decrevit ne civitatis imperium illi committeretur

EX Darii D'Angelo breviloquentis pagina

Hesterno die Albertus Núñez Feijóo, Popularium Hispanicorum factionis dux, cum Matriti, in publico legumlatorum conventu, altera suffragii latio fuisset, maiorem sententiarum partem, quae ad gravissimum Supremi administrorum Consilii praesidis officium suscipiendum requiritur, non obtinuit. Cui enim centum duodeoctoginta legati populares legibus ferendis refragati sunt, centum septuaginta duo vero suffragati sunt. Hoc autem tempore incertum est quid eventurum sit. Dabiturne denuo videre Gubernii praesidem Petrum Sánchez? Eritne ei maior punctorum numerus? Quae nunc omnia equidem ignoramus.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter