O tempora, o moresAliud feminicidium perpetratum est

Tam infandi sceleris victima, cui nomen Russella Nappini, cultro occisa est

Hoc anno MMXXIII omnes Italicae mulieres, quae ex Kalendis Ianuariis ad hodiernum diem aliena manu perierunt, numero sunt duodeoctoginta, quarum quidem undequadraginta a suo coniuge vel sponso vel quondam lecti maritalis socio interemptae. Ac vero animadvertendum est novissimum feminicidium commissum esse heri tantum. Facinoris tam abominabilis horrendique victima, quae Russella Nappini appellabatur et nosocomae ministerio fungebatur, in suae domus androne, cum domicilium in Urbis regione, quam vulgo Primavalle vocant, sane haberet, cultro iterum ac saepius percussa concidit altero et quinquagesimo aetatis anno. Russellae quondam sponsus inquirentibus, in quorum suspicionem de delicto venit, videtur saevus interfector esse.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club