Heri non multo postquam sol aureus occiderat et luna argentea in caelo sereno fulgere coeperat, Ioannes Vattimo, annum agens duodenonagesimum, in Ripularum valetudinario animam placide exhalavit. Quinquaginta fere annos philosophiam in Taurinensi studiorum Universitate tradidit, ubi apud Aloisium Pareyson, qui eum supra omnes discipulos suos diligebat, aestheticam disciplinam didicerat posteaque doctoris gradum dignitatemque consecutus erat. Qui maximus inter recentiores philosophos Italicos fuit, doctissimis scriptis et philosophandi genere, quod is quidem instituit ac cogitationem debilem appellavit, maxume inclaruit. Usque ad ultimum vitae spiritum professus est se homosexualem esse et catholicum. Quo defuncto, tanti hominis mortem lugemus eique pacem imploramus sempiternamque beatitudinem. Sit terra levissima Ioanni.
20 Settembre 2023