O tempora, o moresGeorgius Napolitano nobis ereptus est

Qui bis summus Italicae Reipublicae rector fuit, mortem obiit undecentesimo aetatis anno

Ex Richardi Magi breviloquentis pagina

Die hesterno in Urbis nosocomio, quod in colle Ianiculo surgit, Georgius Neapolitano, duodecentum annos natus, animam exhalavit. Postquam novem per lustra Communistarum factionem rebus gestis illustraverat, iterum ac saepius legati popularis et a negotiis publicis administri officio iterum ac saepius functus erat, Legumlatorum coetui semel praefuerat, novem annos supremi Civitatis Italicae moderatoris munus sustinuit atque rei publicae gubernacula tam firmiter imperioseque tenuit, ut “Georgius Rex” cognominaretur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter