O tempora, o moresIulianus Montaldo mortuus est

Perceleber pellicularum cinematographicarum moderator, cum nonaginta tres annos natus esset, vita excessit

Ex Alexandri Gassmann breviloquentis pagina

In Urbe Iulianus Montaldo, ortu Genuensis, letum heri occubuit, quartum et nonagesimum agens annum. Is vero, Italicorum pellicularum dispositorum senior, cum anno MCMLXI cinematographicam artem exercere exorditus esset, viginti amplius taenias confecit eximias, inter quas eae sane eminent quae tum Ferdinandi Sacco ac Bartholomei Vanzetti tum Iordani Bruno facta moresque enarrant.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter