O tempora, o moresIoseph Ghiberti de hoc saeculo migravit

Praeclarus Sacrarum Litterarum doctor annum undenonagesimum agens decessit

Augustae Taurinorum Ioseph Ghiberti, presbyter, biblistica disciplina peritissimus ac theologus, in hospitalibus clericorum aedibus, ubi aliquot abhinc menses, ingravescente valetudine, receptus erat, postridie Kalendas Septembres, sacramentis munitus, placide in Domino obdormivit atque ad aeternae vitae consortium evolavit. Qui vero, in Pontificium studiis Bibliorum provehendis Consilium, seu Pontificiam Commissionem Biblicam, adscitus, ab anno MCMLXXXVI usque ad annum MCMXCIV Italicae Societati Biblicae praefuit, is doctos compluresque de re biblica commentarios deque Sacra Sindone, cuius scientia sane praecelluit, opuscula altioris doctrinae ubertate instructa scripsit atque in lucem edidit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter