O tempora, o moresUt pellicula, cui titulus “Ego centurio”, Praemio Ansgariano honestetur, spes Italis magna est

Nunc sententia exspectanda est, quae die XXI mensis Decembris sodales Academiae Silvacrifoliensis de candidatis primum ferent

Ex Vincentii Morgante breviloquentis pagina

Heri nuntiatum est speciale arbitrorum collegium, quod nationis sodalitas industriis cinematographicis fovendis, quam compendiariis litteris ANICA vocant, sane instituit ut Italicum horama ad accipiendam palmam Ansgarianam pro optima pellicula internationali candidatum designaret, ex duodecim taeniam visificam, cui titulus “Ego centurio”, vulgari lingua Io Capitano, a Matthaeo Garrone, pelliculari dispositore, inditus est, iure meritoque delegisse. Nunc exspectanda vero est Silvacrifoliensium academicorum sententia, quae primum de candidatis die uno et vicesimo mensis Decembris hoc anno, deinde de quinque selectis pelliculis vel hominibus die tertio et vicesimo mensis Ianuarii proximo anno bis millesimo vicesimo quarto feretur. Atque interea Itali sperant opus illud, quod Matthaeus Garrone affabre confecit, Praemio Ansgariano donari posse.

X