O tempora, o moresDe magno Democratarum exodo

In Liguria unum et triginta Factionis Democraticae sodales ad partes, quas Carolus Calenda moderatur, transitionem suam fecere

Hesterno die Sergius Rossetti, adscitus in Consilium Ligusticae Regioni administrandae, et Christina Lodi, rei municipalis Genuensis curatrix, una cum Liguribus undetriginta, qui in urbe Liguriae capite Democratis praesunt, se, relicta Factione Democratica, in partem, quae Actio, vulgato nomine Azione, nuncupatur, transiisse nuntiaverunt. Quod fecerunt, cum vero, ut in epistolio ad Davidem Natali, ab actis Democratarum Ligurinorum, ac Simonem D’Angelo, ab actis Democratarum Genuensium, scripsere, factionem, quam ex universa natione Helena Schlein nunc ducit, mediam-sinistram eorum partem, qui Europae amplificandae ac rei publicae novis institutis ordinandae student, iam iam non esse putarent.

X