O tempora, o moresMarcus Sala novus est administrator delegatus societatis editoriae “Linkiesta”

Quem huic officio Consilium opibus consociationis administrandis praeposuit

Heri Marcus Sala, duos et quadraginta annos natus, novum munus, quod Christianus Rocca, interreticae ephemeridis Linkiesta.it moderator, paucis ante diebus iam dixerat, sane sumpsit. Ei enim gravissimum societatis diurnis, de quibus supra scripsimus, librisque edendis administratoris delegati officium concreditum est. In quo Marcus a Consilio bonis consociationis administrandis constitutus est.

X