O tempora, o moresMarilena Monti diem obiit

Clara dramatum scriptrix suorumque carminum cantrix decessit anno aetatis septuagesimo quarto

Die hesterno Salemi, in pulchro Siciliae oppido, Marilena Monti, cum diutino gravique morbo canceratico laboraret, ex hac vita migravit, quintum et septuagesimum agens annum. Quae, vera Rosae Balistreri artis haeres ac digna, sublimia carmina Siciliano sermone composuit eademque cantavit et complures fabulas scaenicas scripsit, ea viginti per annos, radiophonicas emissiones moderans, in publica societate televisifica, quam compendiariis litteris RAI appellant, humano civilique cultui provehendo operam impigre dedit. Omni quidem tempore Marilena peculiares curas iuribus mulierum vindicandis potissimum impendit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter