Omnes sciunt quam iniqua, quam cruenta, quam horrida leti sors ursae mitissimae nomine Amarena fuerit et quomodo huic eidem belluae agricola quidam in oppido, quod vocatur Fanum Sancti Benedicti Marsorum, vitam eripuerit. Itemque omnes sciunt, quo in periculo catuli duo, quos sex abhinc menses ursa pepererat, a pridie Kal. Sept., quum utriusque genetricem agri cultor impiis manibus interfecit, quidem versentur. Qui enim, mortua matre, tota via errarunt. Horum autem salutis spes, postquam catuli ipsi eodem loco, quem maternus sanguis fusus madefecerat, nudius tertius conspecti sunt, magis magisque augetur. Quapropter nunc exspectandum est, ut duo ursi tenerrimi comprehendantur. Quod est in votis.
4 Settembre 2023