O tempora, o moresSeptem fere milia migrantium Lopadusam devenerunt

Ex illis milia amplius quinque in insulae litus nudiustertius egressi sunt

Ex Angelae Caponnetto breviloquentis pagina

Tribus solis diebus, id est a pridie Id. Sept. usque in hesternum, ex Africa fugientes, ad septem milium numero, Lopadusam lintribus appulerunt. Quorum milia amplius quinque in terram nudiustertius exierunt. Et, dum Matthaeus Salvini, praeses vicarius Supremi publicae rei Italicae gubernandae Consilii ac dux factionis, quae “Societas”, vulgato nomine Lega, vocatur, talem commigrationem belli indictionem insipienter definit, Carmelus Rizzo, curio paroeciae Sancti Gerlandi, in insula rem atrocem, dramaticam, apocalypticam esse iure meritoque dixit.

X