Nudius tertius in vico, qui vulgo Willow dicitur, et in Civitae Novoëboracensi situs est, Carola Bley, cum cerebri cancro affecta esset, animam inter suorum amplexus efflavit. Quae magni nominis modulatrix ac plectrocymbalistria fuit, ea vero in iazzicis modis musicis faciendis longe ceteris musicis excelluit. Cuius divina quaedam opera semper memorabuntur.