O tempora, o moresIucunda Achillis cardinalis Silvestrini memoria

Primo exeunte saeculo a viri eminentissimi ortu, die Veneris magnus conventus, ut ille praesul debito honore afficiatur eiusdemque penitior cognitio promoveatur, Romae habebitur

Hodie centesima anniversaria recolitur memoria diei, quo Achilles Silvestrini, Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, Brisichellae, in amoeno regionis Flaminiae oppido, natus est. Qui, dum in Urbe apud iuvenum athenaea frequentantium collegium, quod vulgo Villa Nazareth vocant, evangelico fervore sacrum sustinet ministerium, Apostolicae Sedi multos per annos fideliter deserviit, praesertimque tum Secretarii Consilii pro publicis Ecclesiae negotiis, tum Praefecti Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus grave et nobile gerens munus, evangelica caritate, sedula officii conscientia, mira prudentia egregiam operam navavit, is, ab omnibus defletus, perendino die publice commemorabitur. Etenim Romae, in Capitolinis Aedibus, maximi momenti ponderisque conventus, ut inaestimabiles patris purpurati vitae doctrinaeque divitias altius explorentur, hora nona ante meridiem initium habebit. In quo vero Petrus Parolin, cardinalis publicis Ecclesiae negotiis praepositus, Andreas Riccardi, clarus societatis a Sancto Aegidio conditor, Emma Fattorini, in studiorum Urbis universitate historiae tradendae munere fungens et docti auctrix libri de eminentissimo praesule, coram Sergio Mattarella, Rei Publicae Italicae praeside, oratorum suggestum ascendent.

X