O tempora, o moresAdrianus vicit, Marcus victus est

Ex his enim duobus prior, comitiis Modiciae habitis, senator in locum Silvii Berlusconi creatus est

Omnes profecto sciunt Silvium Berlusconi, conditoris factionis mediae dexterae, cui vulgatum nomen Forza Italia, ac praesidem, cum abhinc amplius mensibus quattuor mortem obiisset, senatorium subsellium vacuum reliquisse. Ut in eius locum alius sufficeretur, itaque hesterno die comitia in urbe Modicia habita sunt. Septem fuerunt candidati, quorum duo tantum certam victoriae spem firmamque semper habuerunt: Adrianus Galliani, magnus Silvii amicus, et Marcus Cappato, clarus Radicalis factionis sodalis. Ex quibus prior puncta longe plurima tulit ideoque Rei Publicae Italicae senator est creatus.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter