O tempora, o moresDe virtute et gravitate Georgiae

Quae Supremo publicae rei Italicae gubernandae Consilio praeest, coniugio finem posuit, verbis utens gratia maiestateque plenis

Ex Georgiae Meloni breviloquentis pagina

Omnes, cum heri mane audiverunt Georgiam Meloni coniunctionem cum Andrea Giambruno ac societatem dimisisse, quasi vero elingues redditi, obstupuerunt. Quod profecto improvisi instar fulminis praeter exspectationem accidit. Etenim Supremi Italicorum administrorum Consilii praeses, postquam nudius tertius Andreae, diurnarii et emissionis televisificae rectoris ob densam comam unguentisque perfusam celeberrimi, mores inhonestissimi turpissimique per aetherias undas palam facti erant, nuntiolum in reti scripsit, quo coniugium cum eo, verbis gratia maiestateque plenis utens, finem posuit.

X