Heri mane Matthaeus Malm, a commentariis Regiae linguae Suecicae tutandae, asservandae excolendaeque Academiae, eiusdem illius Collegii sodales Ioannem Fosse, sublimium mythistoriarum, fabularum scaenicarum carminumque scriptorem, natione Norvegiensem, Praemio Litterarum Nobeliano honestavisse renuntiavit. Quod decretum est, quia auctor ille, qui anno MMXIII ad catholicam religionem se convertit, ex delectorum de re arbitrorum sententia «opera prosa oratione ac dramata, quae litteras innovant et quod effari non possumus, ei vocem dant», sane composuit.
6 Ottobre 2023