Per nuntium, quod nuperrime Christianus Rocca vulgavit, certiores facti sumus librum, quem Assia Neumann Dayan de maternitate scripsit eundemque “Quod ego mater dico”, vulgo Lo dico da madre, intitulavit ac domus typis editoriae, quam Linkiesta vocant, imprimendum curavit, die X proximi mensis Novembris in lucem proditurum atque apud omnes bipliopolas septemdecim euronummis venum iturum. Quod vero ab editore iam peti atque in interreti emi potest.
31 Ottobre 2023