Magna calamitas iuvenibus mulieribus virisque, natione praesertim Ucrainis, qui autocineto laophoro vehebantur, apud Mestracum, urbis Venetiarum regionem populo frequentiorem, heri vesperi accidit. Causis adhuc ignotis autovehiculum, de quo supra diximus, paulo post horam undevicesimam cum dimidio a ponte viae ferratae superstructo praeceps delapsum est. In incendio, quod repente exarsit, vectores unum et viginti exusti interierunt, quindecim vero graviora vulnera acceperunt. Quem casum Aloisius Brugnaro, civium Venetorum magister, apocalypsim iure meritoque appellavit.