O tempora, o moresCXL anni elapsi sunt, ex quo liber de Pinoculi rebus gestis in lucem proditus est

Ut anniversaria memoria dignius celebraretur, officina libraria, quam Renatus Giunti condidit, primam summi operi Collodiani editionem anastatice imprimi fecit

Ex interretica domus editorialis "Giunti" pagina

Mense Februario anno MDCCCLXXXIII fabula, quae Carolus Lorenzini optime scripserat, Florentiae perspicuis Felicis Paggi typis primum excusa est. Cui titulus Le avventure di Pinocchio. Storia di un burattino, Latine Res gestae Pinoculi. Neurospati historia, inditus est. Ex eo tempore usque ad praesens opus illud ex Italico non modo in permultas linguas, sed etiam in Latinum conversum est. Quod enim et Henricus Maffaccini, anno MCMLI, et Hugo Henricus Paoli, anno MCMLXII, Latine reddiderunt. Quoniam igitur centesimus quadragesimus completus est annus, ex quo Carolus Lorenzini, qui artificum more nomen commenticium Collodi sibi adiecerat, librum suum publicandum curavit, officina libraria Giuntiana primam celeberrimae fabulae editionem anastatice imprime fecit. Quod maxime laudandum est.

X