O tempora, o moresIranianae mulieres Praemio Sacharoviano honestatae sunt

Iis Europaeus legatorum popularium Coetus palmam tribuit, ut Jinae Mahsae Amini nomen ac virtutem grato animo prosequeretur

Ex Gaiae Romani breviloquentis pagina

Hesterno die Roberta Metsola coram popularibus oratricibus oratoribusque, qui ad Collegium Europaeum legibus ferendis pertinent, cum publicus conventus Argentorati haberetur, sollemni voce palam fecit Praemium Sacharovianum, quo, ut scitur, non modo doctus vir Russicus naturaeque acerrimus investigator ac diligens, ab omnibus defletus, peculiari modo commemoratur, verum etiam qui humana iura cogitandique praesertim licentiam defendere conatur, sane exornatur, et Jinae Mahsae Amini memoriae et mulieribus Iranianis, quae invictae puellae martyrisque vestigia strenue sequuntur, esse tributum.

X