Die Saturni Sergius Staino, clarissimus imaguncularum confector pictographicarumque narrationum scriptor, cum in valetudinario Sancti Ioannis de Deo, quod prope Florentiam est, diutino gravique morbo defessus iaceret, e vita abiit, annum agens aetatis quartum et octogesimum. Amplius annos quadraginta lepidas imagines eximia arte pinxit atque breve per tempus ephemeridem insignem, quae Italice L’Unità inscribitur, quoque moderatus est. Ac nihilominus, fabulae nubeculatae personam, quam appellavit ipse Bobo, confingendo eandemque anno MCMLXXIX in lucem prodendo, maximam famam laudemque emeruit. Nunc vero, eo mortuo, innumeri homines Italicae satirae fortunam lugent. Qui lacrimantes haec dicunt: «In eorum memoria, qui admodum te coluerunt et amaverunt, semper vives. Sit humus cineri non onerosa tuo et sit tibi, ut Lucas Bottura figurate scripsit, atramentum leve. Salve aeternum, optime Sergi, aeternumque vale!».