O tempora, o moresHodie dies est Piorum Manium

Mos est antiquus coemeteria postridie Kalendas Novembres visitare

Hoc coemeterii fotographema egomet Giarris pridie Kal. Nov. a. MMXXIII fecit

Quarto Nonas Novembres feriae sanctis Manibus expiandis aguntur. Mos enim est, a maioribus traditus, ut hodierno die sepulchra quisque suorum adeat eademque floribus ornet. Complures vero, dum aera concentum funebrem tinniunt, sacro ad labes piorum Manium abolendas intersunt atque defunctis suis pacem implorant sempiternamque beatitatem. Quibus faciendis, animi dolorem leniunt luctusque consolationem inveniunt.

X