O tempora, o moresAdulescens Siculus sese interfecit

Dicunt eum iniurias contumeliasque, quibus condiscipuli eundem vexarent et opprimerent, deridentes ut homosexualem, perferre non toleravisse

Cum primum tristissimum nuntium allatum est die Saturni adulescentem quendam Hyccarinum, tredecim annos natum, in domo sua laqueo se suspendisse et interiisse, omnes acerbo maerore et luctu confecti sunt. Quorum dolor vehementius crevit, cum cognitum est eum longo iam tempore, cum scholae mediae Panormitanae, quae nomen a Victorio Emmanuele Orlando trahit, alumnus esset, a condiscipulis homosexualem contumeliose appellatum esse, necnon multimodis vexatum, afflictum, oppressum. Quam ob causam investigatores a publica securitate adulescentem mortem sibi conscivisse opinantur.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club