O tempora, o moresAquae ingentes Tusciae urbes agrosque vastaverunt

Ob quas homines septem vitam amiserunt

Ex Eugenii Giani breviloquentis pagina

Vehementissima et immoderata tempestas, quae vulgo Ciaran vocatur, nudius tertius coorta est duosque per dies in Europae regionibus inter septentriones et solis occasum spectantibus desaeviit. Quae etiam Italiam septentrionalem mediamque flagellavit. Ac praecipue in Tuscia tam magni et assidui imbres ceciderunt, ut complures ammes, cum praeter modum crevissent et extra ripas diffluxissent, agros inundarent urbesque vastarent.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter