Beneventi, in Samnii capite, maximi momenti ponderisque factum, quod numquam ante auditum, hesterna die evenit; namque Sanctitas Sua Bartholomaeus I, archiepiscopus ortodoxus Constantinopolitanus idemque patriarcha oecumenicus, nobilem urbem illam, quae mihi patria est, invisit. Is vero, qui, ut Paulus PP. VI rectius scripsit, memorias repraesentat «earum Ecclesiarum “Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae, ad quas Petrus Apostolus Iesu Christi” (1 Petr. 1, 1) olim epistulam misit», primum, cum ab excellentissimo domino Felice Accrocca, archiepiscopo Beneventano, comiter receptus esset, in basilicam, ubi sancti Bartholomaei ossa quiescunt, se contulit, ut una cum presbyteris, Christifidelibus laicis ac municipii moderatore ad Apostoli sepulcrum, excellentissimo adstante domino Maximiliano Palinuro, vicario Apostolico Istanbulensi, pias preces funderet. Postea visitavit ecclesiam Sanctae Sophiae, quam saeculo octavo Gisulfus II aedificare coepit eandemque Arichis II, qui ei successit, ad splendidissimae basilicae Constantinopolitanae exemplar perfecit.
25 Novembre 2023