O tempora, o moresEmmanuel Le Roy Ladurie mortuus est

Perceleber historicus Gallicus, annum agens quintum et nonagesimum, diem obiit supremum

Ex Gabrielis Catania breviloquenti pagina

Heri nuntiatum est Emmanuelem Le Roy Ladurie, qui ortum habuit suum apud Cadomum a. d. XIV Kal. Aug. anno MCMXXIX, animam die Mercurii efflavisse. Quo audito, Gallia omnis luctu magno incredibilique maerore afflicta et confecta est. Qui unus erat e maximis ducibus academicae historicorum sectae, cui vulgo nomen École des Annales, is autem, cum plurimos libros et doctissimos scripsisset atque viginti sex per annos Lutetiae Parisiorum, in nobilissimo Galliae Collegio, recentioris humani civilisque cultus historiam tradidisset, sapientiae lumine suae domum collustravit et orbem universum.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter