In Montanae, unius e Foederatis Americae Civitatibus, urbe, quam Anglice Billings vocant, Franciscus Borman, cum quinque et nonaginta annos natus esset, cerebri ictu correptus a. d. VII Id. Nov. obiit. Octo per annos, ut doctor machinarius et cosmonauta, Instituto Americano rei aeronauticae ac siderali gerendae, quod compendiariis litteris NASA appellatur, egregiam operam navavit. Anno MCMLXVIII maxima auctoritae et gratia apud omnes valuit: ex a. d. XII usque ad a. d. VI Kal. Ian. anno post Ch. n. MCMLX mirabili enim expeditioni, cui appellatio Apollo 8, quaque homo lunarem orbitam primum ingreditur, sane praefuit, eique celeberrimae, qua sibi gloriam laudesque non perituras peperit.
11 Novembre 2023