O tempora, o moresIoanna Spatari magnifica Messanensis studiorum Universitatis rectrix creata est

Quae numero suffragiorum Michaelem Limosani, qui quoque munus petebat, longe multumque superavit

Heri in Messanensi studiorum Universitate comitia praesidi faciendo habita sunt. Et mulier, quod quadringentis septuaginta quinque annis, ex quo athenaeum illud conditum erat, numquam ante accidit, victrix evasit. Enimvero, diribitis tabellis, Ioanna Spatari, medicinae ad operarum morbos praecavendos curandosque aptae profestrix, sescenta viginti quattuor puncta tulit et ita Michaelem Limosani, politicae oeconomicae tradendae praefectum, cui electores quingenti quinquaginta qinque suffragati sunt, longe multumque superavit. Quae, cum rectrix magnifica renuntiata esset, coram academico doctorum coetu primam habuit orationem, in qua grato commotoque animo de Antonella Cocchiara et Angela Bottari commemoravit.

X