Die Solis in Argentina, quae in gravissima difficultate nummaria versatur, altera comitia summo Civitatis rectori eligendo facta sunt. Et Xaverius Gerardus Milei, famosus vir civilis oeconomicarumque rerum studiosus, qui effreni liberalismi fautor est, cum ex sententiis latis quinquaginta sex fere centesimas sibi conciliavisset atque Sergium Massa, Peronianae factionis candidatum, amplius undecim centesimis superavisset, Rei Publicae praeses creatus est.
21 Novembre 2023