Octobri mense exeunte septimum volumen actorum litterariorum, quibus titulus est K, Mediolanensibus domus editoriae Linkiesta typis impressum est. Quod vero tractat de domo atque sedecim continent narrationes breviores huiusmodi argumento respondentes. Quas fabellas Robertus Alajmo, Marcus Amerighi, Hilaria Bernardini, Didacus De Silva, Paulus Di Paolo, Antonius Esposito, Matthias Insolia, Jhumpa Lahiri, Vincentius Latronico, Antonella Lattanzi, Doriana Leondeff, Iosepha Marchetta, Romana Petri, Lauretana Spampinato, Clara Valerio, Anna Voltaggio exaraverunt, his Nadia Terranova et Christianus Rocca, commentariorum curatores, opusculum Victoriae Amelinae, Ucrainae scriptricis poetriaeque a Russis necatae, eiusdemque carmen, quae Irena Grusha in Italicum sermonem vertit, una cum imaginibus a Matthaeo Bellomo et Stephania Zanetti photographice depictis praeponere statuerunt. Volumen colloquium percontativum, quod Annalisa De Simone cum Blanca Pitzorno habuit, ac suaves versus, quos Andreas Bajani, Alexandra Carnaroli, Matthaeus Fantuzzi, Georgius Ghiotti, Viviana Lamarque, Isabella Leardini, Aldus Nove, Maria B. Tolusso composuerunt atque Marius De Santis selegit, quoque complectitur.
8 Novembre 2023