O tempora, o moresConventus II, cui index «Lectio Petri», factus est

Cui finem dederunt orationes ab Emma Fattorini ac Roberto Vecchioni habitae

Heri vesperi alter conventus Sancti Petri doctrinae illustrandae, quae Apostolorum Actis continetur, in Vaticana Basilica celebratus est. Hora septima post meridiem eminentissimus dominus Maurus cardinalis Gambetti, Petrianae Basilicae archipresbyter praesesque Operis Fundati “Fratelli tutti”, postquam permultae mulieres ac viri ad altare Cathedrae convenerunt, suggestum primus ascendit atque optima verba aptaque protulit. Doctam deinceps praelectionem eminentissimus dominus Ioannes Franciscus cardinalis Ravasi, conditor Operis Fundati, quod vulgo “Cortile dei Gentili” nuncupatur, supremusque moderator, elegantissimo sermone habuit. Postremo, suavi concentu musicis instrumentis quater datis, Emma Fattorini, incluta aetatis huius historiae scriptrix, et Robertus Vecchioni, praeclarus cantor idemque sive cantus sive carminum auctor, miras orationes sententiarumque gravitate amplas pronuntiaverunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter