O tempora, o moresRichardus Magi, Aloisius Manconi, Ivanus Scalfarotto, cum Sibyllam Barbieri iuvavissent, se denuntiavere

De qua re omnes certiores fecerunt in conventu diurnariis edocendis in Montis Citorii palatio habito

Notum est Sibyllam Barbieri, cinematographicam moderatricem actricemque exitiali morbo affectam, cum a Victorio, filio suo, necnon etiam a Marco Perduca, senatore quondam sodalisque Radicalium partis, in valetudinarium Helveticum deducta esset, pridie Kal. Nov., letali pharmaco hausto, mortem sibi conscivisse. Cui, quae iter pararet atque quod facere proposuerat, perficeret, Richardus Magi, orator popularis legibus ferendis praefectusque factionis, quae +Europa dicitur, Aloisius Manconi, laticlavio quondam donatus praesesque Consilii humanis iuribus tutandis provehendisque, et Ivanus Scalfarotto, senator sectatorque partium, quas Italia Viva appellant, Marci Cappato et Philomenae Gallo exemplum imitantes, opem tulerunt.  Et heri de re peracta, quae apud nos ex poenalium legum codice crimen est, publicae securitatis custodibus nuntium pertulere statimque post denuntiationem omnes, qui in Montis Citorii palatii oecum diurnariis edocensis se congregaverant, certiores fecere.

X