Unus dies transactus est, ex quo nuntius allatus est librum, quem Matthaeus Maria cardinalis Zuppi scripsit et Marius Marrazziti hoc titulo excudendum curavit, videlicet “Deus nos non relinquit solos. Christifidelis in mundo, qui in ruinae periculo versatur, vitam degentis cogitationes”, Italice Dio non ci lascia soli. Riflessioni di un cristiano in un mondo in crisi, apud bibliopolas potest inveniri emique pretio duodeviginti euronummorum cum nonaginta centesimis. In ducentis quinquaginta sex paginis, quibus opus constat, eminentissus auctor, qui archidioecesim Bononiensem regit atque Italicorum Episcoporum Coetui praeest, reflexiones dilucide presseque praebet suas, ut lectores eluctandis difficultatibus pares sint.
16 Novembre 2023