O tempora, o moresOctingentesima anniversaria memoria

Hodie centum sexaginta implentur lustra, postquam primum praesepe a sancto Francisco Assisiensi paratum est

Ex ratione prosopobiblica Michaelis Smargiassi

In pervigilio Nativitatis Domini anno MCCXXIII Seraphicus Patriarcha, cum iam nox processisset, Graecii, in Vallis Reatinae oppidulo, primum praesepe faciendum curavit. De qua re quadraginta post annis sanctus Bonaventura a Balneoregio ita scripsit: «Ne vero hoc novitati posset adscribi, a Summo Pontifice petita et obtenta licentia, fecit praeparari praesepium, apportari foenum, bovem et asinum ad locum adduci. Advocantur fratres, adveniunt populi, personat silva voces, et venerabilis illa nox luminibus copiosis et claris laudibusque sonoris et consonis et splendens efficitur et solemnis. Stabat vir Dei coram praesepio pietate repletus, respersus lacrimis et gaudio superfusus» (Legenda maior, X, 7, 2-4). Hodie vero octingenti conduntur anni, ex quo beatissimus Franciscus, Ordinis Minorum institutor ac legifer, Graecium novam Bethlehem fecit (cfr Thomas de Celano, Vita prima sancti Francisci, XXX, 85, 5). Quapropter laetanti animo anniversariam hanc memoriam celebremus, Pauperculi exemplum imitantes eiusdemque vestigia sectantes.